monumenta.ch > Landulfus Sagax > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Landulfus Sagax, Historia miscella, 22, p1, 8
Praeterea scribit Artabasdus ad Theophanen patricium, et magistrum, qui ex persona principis in urbe remanserat, et per Athanasium Silentiarium quae gesta sunt, qui cum Artabasdo faveret, coacervato populo apud catechumenia magnae ecclesiae, et per litteras, et per iam dictum Athanasium persuasit omnibus credere quod imperator mortuus fuerit.