monumenta.ch > Landulfus Sagax > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Landulfus Sagax, Historia miscella, 21, p1, 18
Alani vero confessi sunt spatario cuncta, et dicunt: Quemadmodum vides, via quae ducit in Romaniam clausa est, et quomodo transeas non habes, sed potius callide agamus, et polliceamur quod tradamus te eis, et mittimus homines nostros cum eis, et discimus clausuras eorum, et irruimus, et exterminabimus regiones ipsorum.