monumenta.ch > Landulfus Sagax > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Landulfus Sagax, Historia miscella, 13, p1, 5
Ita ergo Theodosius, nemine sentiente, vacuas Alpes intravit, atque Aquileiam improvisus adveniens, magnum hostem, ac trucem Maximum, et ab immanissimis quoque Germanorum gentibus tributa ac stipendia solo terrore nominis exigentem, sine controversia clausit.