monumenta.ch > Landulfus Sagax > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Landulfus Sagax, Historia miscella, 4, 19
Quod si gloriosum est duci et patriae plurimos hostium peremisse, quanto magis laetum patriae, et ducibus beatum potest videri, suorum, vel nullos, vel paucissimos perdidisse? Ita lucidissima re patet, quia simili impudentia mentiendi, qua occisorum hostium numero adiicitur, sociorum quoque amissorum damna minuuntur, vel etiam omnino reticentur.