monumenta.ch > Iustinus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Iustinus, Epitoma, 44, 4, 14
Mortuo Habide regnum per multa saecula ab successoribus eius retentum. In alia parte Hispaniae et quae ex insulis constat, regnum penes Geryonem fuit. In hac tanta pabuli laetitia est, ut, nisi abstinentia interpellata sagina fuerit, pecora rumpantur.