monumenta.ch > Iustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Iustinus, Epitoma, 40, 2, 1
Sed sicut ab hostibus tuta Syria fuit, ita terrae motu vastata est, quo centum septuaginta milia hominum et multae urbes perierunt. Quod prodigium mutationem rerum portendere aruspices responderunt.