monumenta.ch > Iustinus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Iustinus, Epitoma, 26, 1, 9
Cunctantibus privato periculo publicum finire et deliberandi spatium postulantibus arcessitis servis iubet obserari fores tyrannoque nuntiare, mitteret qui coniuratos apud se conprehenderet; obiectans singulis se, quia liberandae patriae auctor esse non possit, desertae ultorem futurum.