monumenta.ch > Iunius Philagrius > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Iunius Philagrius, Brevis expositio Vergilii Georgicorum, p1, p352, 2
II fuerunt Scyllae, una Phorci et Crataeidis Nymphae filia, quae in marinum monstrum conversa esse dicitur; altera Scylla Nisi, Megarensium regis, filia, contra quos cum devictis Atheniensibus pugnaret Minos propter filii Androgei interitum, quem Athenienses et Megarenses circumventum dolo necaverunt, amatus a Scylla, Nisi filia, quae, ut hosti posset placere, comam patris purpuream abscisam ei abstulit, quod ita habuerat consecratum, ut tamdiu regnaret, quamdiu illam habuisset intactam.