monumenta.ch > Iulianus Toletanus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Iulianus Toletanus, Prognosticon, 1, 3, 3
Et quia nec recte factum, nec peccatum dici potest sine alicuius custodia vel desertione praecepti, in paradiso praeceptum constitutus accepit, ut qui posse non mori, et posse mori habuit in natura, aut exsecutione praecepti vitalis probatus obediens, sic fieret immortalis, ut mori ultra non posset; aut praevaricatione eius deprehensus inobediens, sic inciperet esse mortalis, ut mortem vitare non posset.