monumenta.ch > Iso Sangallensis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Iso Sangallensis, De miraculis Sancti Othmari, 0, 1
Hucusque virtutes et miracula ob sanctitatem Otmari coelitus declarata Walafredus abba, vir doctus et sapiens, qui in litterarum scientia apud nostrates illustris ante alios habebatur, seniorum in coenobio sancti Galli conversantium relationibus, seu etiam scriptis veritatis ratione plenissimis fidem accommodans, luculento satis sermone et veraci assertione conscripsit. Sed quia nostra tres in eodem coenobio Deo militantes, post harum descriptionem virtutum multa miraculorum insignia circa corpus eiusdem viri divinitus manifestata esse cognovimus, aliqua ex eis ad laudem et gloriam omnipotentis Dei stili officio commendare memoriae curavimus, quatenus hinc liquido ab omnibus sanum sapientibus colligatur, quam digne ab hominibus honorificetur in terris, qui tam manifesta signorum attestatione cottidie glorificatur e coelis. Non tamen amore eius ducti aliqua in dubium venientia vel etiam falsitati obnoxia, sed ea tantum litteris titulare disposuimus, quae et luce clarius constat actitata, et multorum narrationibus noscuntur esse probata.