monumenta.ch > Iso Sangallensis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Iso Sangallensis, De miraculis Sancti Othmari, 2, 1, 1
Sancti patris nostri miracula hactenus a nobis vili sermonum scemate prolata quamquam lectoribus benivolis ad declaranda sanctitatis eius praeconia sufficere non dubitemus, tamen quia basilicae in eius honorem aedificandae paulo superius mentio incidit, qualiter, peracta eius constructione, sanctus vir in cam translatus fuerit, quibusque miraculorum ostensionibus sanctitatem eius divina ciementia ibidem postea manifestaverit, ne oblivione depereant, successoribus nostris breviter contradere libet, non pomposa verborum complexione supervacuam laudantium gloriam aucupantes, sed diclorum tantummodo simplicitate veritatem rerum quaerentibus ostendere cupientes. Neque enim nostrae sed illius nos gloriae potius studere condecet, qui electis suis primo bonum velle, deinde tribuit inchoare, tum etiam vires implendi suggerere, ac postremo digna eos mercede remunerans, sanctitatem eorum virtutibus et signis patenter dignatur ostendere. Quapropter ipsum per omnia totius boni fontem bonorumque omnium largilorem in beati patris nostri niiraculis laudare desideramus, Davidicum illud dicentes: Non nobis Domine, non nobis, sed tuo da gloriam.