monumenta.ch > Iso Sangallensis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Iso Sangallensis, De miraculis Sancti Othmari, 1, 1, 1
Cum beati viri corpusculum ab accessu popularis turbae remotum, in oratorio principis apostolorum per multa annorum spacia quiesceret, plurimis signorum ostensionibus manifesta sanctitatis eius indicia circa eius tumulum frequenter ostensa apparuerunt. Nam multi ex nostrae congregationis fratribus qui nocturnae celebrationis vigilias praevenire solebant, causa orationis idem oratorium ingressi, cereos ardentes vitreasque lucernas sponte sua incensas frequenter se ibidem invenisse affirmabant. Angelorum etiam inter se choros ducentium suavissimus ibi concentus audiebatur, quorum praesentiam tanta luminis claritas prosecuta est, ut fenestrae ipsius ecclesiae maxima splendoris illustratione clarescerent, locaque in vicino posita fulgoris sui immensitate perfunderent. Dulcissima quoque odoris flagrantia saepius ibi narratur esse aspersa, quae et naribus odorantium incognita et sui iucunditate satis odorifera habebatur. Quibus profecto omnibus patet, vir iste quanti apud Deum sit meriti, iuxta cuius sepulchrum cereis atque lucernis sponte sua irradiatis, angelicae modulationis dulcedinem immensi luminis magnitudo consequitur, et incognita odoris flagrantia mortalium olfactu sentitur.