monumenta.ch > Isidorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Isidorus, Etymologiae, Liber 13, 1, 1
Mundus est caelum et terra, mare et quae in eis opera Dei. De quo dicitur : 'Et mundus per eum factus est.' Mundus Latine a philosophis dictus, quod in sempiterno motu sit, ut caelum, sol, luna, aer, maria. Nulla enim requies eius elementis concessa est, ideoque semper in motu est.