monumenta.ch > Isidorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Isidorus, Etymologiae, Liber 20, 1, 1
Primus Daedalus mensam et sellam fecit. Coquinae apparatum Apicius quidam primus conposuit, qui in eo absumptis bonis morte voluntaria periit; et merito, quia is, qui gulae atque edacitati servit, et animam et corpus interficit. Ab esu et comesu mensae factum vocabulum; nullum enim alium habet usum.