monumenta.ch > Isidorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Isidorus, Etymologiae, Liber 18, 6, 3
Framea vero gladius ex utraque parte acutus, quam vulgo spatam vocant. Ipsa est et romphea. Framea autem dicta quia ferrea est: nam sicut ferramentum, sic framea dicitur; ac proinde omnis gladius framea.