monumenta.ch > Isidorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Isidorus, Etymologiae, Liber 18, 6, 1
Gladius generaliter dicitur ensis in proelio; sed ensis ferrum tantum, gladius vero totus. Proprie autem appellatus gladius, quod gulam dividit, id est cervicem secat. Ad hoc enim primum est factus; nam cetera membra securibus magis caeduntur, collum gladio tantum.