monumenta.ch > Isidorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Isidorus, Etymologiae, Liber 18, 5, 1
Arma generaliter omnium rerum instrumenta sunt; unde et ubi reponuntur, armaria dicta sunt. Item arma et tela omnium generum; sed arma sunt quibus ipsi tuemur, tela sunt quae emittimus. Nam arma duplicia sunt: id est vel quibus percutimus, vel quibus tegimur.