monumenta.ch > Isidorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Isidorus, Etymologiae, Liber 18, 1, 11
Quattuor [autem] in bello aguntur: pugna, fuga, victoria, pax. Pacis vocabulum videtur a pacto sumptum. Posterius autem pax accipitur, foedus primum initur. Foedus est pax quae fit inter dimicantes, vel a fide, vel a fetialibus, id est sacerdotibus, dictum. Per ipsos enim fiebant foedera, sicut per saeculares bella. Alii foedera dicta putant a porca foede et crudeliter occisa, cuius mors optabatur ei qui a pace resilisset. Vergilius :
Et caesa iungebant foedera porca.
Foederis partes indutiae: et dictae indutiae quasi in dies otia.