monumenta.ch > Isidorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Isidorus, Etymologiae, Liber 18, 1, 7
Quo autem differat utrumque Cicero docet : 'Potest enim,' inquit, 'esse bellum ut tumultus non sit. Tumultus autem esse sine bello non potest. Quid est enim aliud tumultus nisi perturbatio tanta ut maior timor oriatur?' Unde etiam dictus tumultus, quasi timor multus. 'Gravius autem esse tumultum quam bellum; nam in bello vacationes valent, in tumultu non valent.'