monumenta.ch > Isidorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Isidorus, Etymologiae, Liber 18, 1, 2
Quattuor autem sunt genera bellorum: id est iustum, iniustum civile, et plus quam civile. Iustum bellum est quod ex praedicto geritur de rebus repetitis aut propulsandorum hostium causa. Iniustum bellum est quod de furore, non de legitima ratione initur. De quo in Republica Cicero dicit : 'Illa iniusta bella sunt quae sunt sine causa suscepta.