monumenta.ch > Isidorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Isidorus, Etymologiae, Liber 07, 1, 11
Quaerenti enim quod esset nomen eius, qui eum pergere praecipiebat ad populum ex Aegypto liberandum, respondit : 'Ego sum, qui sum: et dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos'; tamquam in eius conparatione, qui vere est, quia incommutabilis est, ea, quae commutabilia, facta sunt quasi non sint.