monumenta.ch > Isidorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Isidorus, Etymologiae, Liber 01, 23, 1
Quaedam autem litterae in libris iuris verborum suorum notae sunt, quo scriptio celeris breviorque fiat. Scribebatur enim verbi gratia per B et F 'bonum factum', per S et C 'senatus consultum', per R et P 'respublica', per P et R 'populus Romanus', per D et T 'dumtaxat', per supinam W litteram 'mulier', per P secundum naturam 'pupillus', per verso capite 'pupilla', per unum K 'caput', per duo KK iuncta 'calumniae causa', per I et E 'iudex esto', per D et M 'dolum malum'.