monumenta.ch > Isidorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Isidorus, De Natura Rerum, 38, 1
Tempestas turbo est divini iudicii, sicut propheta ait: Deus in tempestate, et turbine viae eius . Serenitas autem gaudium est lucis aeternae. Signa autem tempestatum navigantibus Tranquillus in Pratis sic dicit: Mutatio tempestatis expectanda est in asperius, cum in nocturna navigatione scintillat ad remos, et ad gubernacula aqua. In Austrum venti mutatio est, cum lulligines, hirundinesve volant, aut cum delphini totos se saltibus ostendunt, et caudis aquam feriunt. Nam semper inde ventus oritur quo illi feruntur. Nec mirum est muta animalia divinare sub gurgite. Semper enim incipientis aurae motu aquae inclinantur, quam permutationem maris primi undarum incolae sentiunt. Itaque propter impetum pugnant, sive metu, ne deferantur in littora; sive natura, ne aversorum cervices unda praecipitet. Quid ergo? Delphini tantum hanc iniuriam timent? Imo et caeteri pisces. Sed hi tantum apparent, quia exsiliunt.