monumenta.ch > Isidorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Isidorus, De Natura Rerum, 22, 3
Nam quaedam sidera, celerius exorta, serius occidere existimantur; quaedam etiam, tardius caeteris exorta, citius ad occasum perveniunt. Quaedam vero pariter oriuntur, et non simul occidunt. Omnia autem suo tempore ad cursum proprium revertuntur. Radiis autem solis praepedita sidera, aut anomala fiunt, aut retrograda, aut stationaria. Iuxta quod et poeta meminit, dicens: . . . . . Sol tempora dividit aevi, Mutat nocte diem, radiisque potentibus astra Ire vetat, cursusque vagos statione moratur.