monumenta.ch > Isidorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Isidorus, De Natura Rerum, 18, 2
Nam et si formes pilam ex parte media candidam, ex parte obscuram, tunc eam partem, quae obscura est, si coram oculis habeas, nihil candoris aspicies; cum coeperis illam candidam partem paulatim ad oculos convertere, primum veluti cornua candoris videbis; dehinc sensim crescet, donec tota pars candens opponatur oculis, et nihil obscurum alterius partis videatur; quam si denuo paulatim converteris, incipit obscuritas apparere, et candor minui, donec iterum ad cornua redeat, ac sic totus candor ab oculis avertatur, et sola iterum obscura pars possit videri. Quod fieri dicunt, cum lumen lunae videtur crescere usque ad quintamdecimam, et rursus usque ad tricesimam minui, et redire ad cornua, donec penitus nihil in ea lucis appareat.