monumenta.ch > Isidorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Isidorus, De Natura Rerum, 14, 2
Sed hi tandem insanire desinant, atque confusi agnoscant, quia qui potuit cuncta creare ex nihilo, potuit et illam aquarum naturam glaciali soliditate stabilire in coelo. Nam cum et ipsi dicant volvi orbem stellis ardentibus refulgentem, nonne divina Providentia necessario prospexit, ut inter orbem coeli redundarent aquae, quae illa ferventis axis incendia temperarent?