monumenta.ch > Isidorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Isidorus, De Natura Rerum, 7, 3
Aestas est, cum sol in septentrionem se subrigit, et spatia diurna producit, noctes vero arctat et stringit. Itaque quo magis usu assiduo aeri huic copulatur, atque miscetur, eo amplius aerem ipsum vaporat, et humore exsiccato terra fatiscit in pulverem, et adolescere facit semina, et tanquam succos virides maturescere cogit poma silvarum. Tunc, quia et sol aestivis flagrat ardoribus, minores umbras facit in meridiano, quoniam ex alto hunc illuminat locum. Autumnus est, dum rursus sol, a summo coeli descendens, infringit aestuum magnitudinem, et, paulisper relaxato ac deposito calore, praestat temperiem, sequente tempestate ventorum, et turbine procellarum, et vi fulminum tonitruumque sonantium.