monumenta.ch > Iacobus de Voragine > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Iacobus de Voragine, Legenda aurea, p6, p57, 2
Cum enim predictus Maximianus in Nychomedia urbe ydolis immolaret, iussu eius cuncti christianos perquirentes alii timore pene, alii amore promisse pecunie, uicini uicinos, propinqui domesticos ad supplicium pertrahebant; inter quos XXXIII a perquirentibus comprehensi ante regem adducti sunt.