monumenta.ch > Hincmarus Remensis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hincmarus Remensis, Vita S. Remigii, p23, 1
Huius si quidem gratia repletos, et in ea usque ad excessum vitae perseverantes, poscamus nos istius Patris nostri meritis ac precibus multiplicari, a fructu frumenti, et vini et olei Dei, id est doctrina sancta, sapientia superna, divinae gratiae misericordia, ut inebriati ab ubertate domus eius, ac pinguedine, videlicet gratia sancti Spiritus, qua repletur catholica Ecclesia, quae est domus et corpus eius flumina de ventre nostro fluant aquae vivae, de mentibus scilicet nostris spirituales doctrinae, quae sunt animae vita: et quos per baptismum ab omnibus mundavit sordibus peccatorum, per lacrymas poenitentiae a cunctis ablutos facinoribus, in vitae conservet munditia, et ad vitam mundos perducat aeternam.