monumenta.ch > Hilduinus Sandionysianus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hilduinus Sandionysianus, Prolegomena, p2, p4, 2
Authenticos autem eosdem libros Graeca lingua conscriptos, quando oeconomus ecclesiae Constantinopolitanae, et caeteri missi Michaelis legatione publica ad vestram gloriam Compendio functi sunt, in ipsa vigilia solemnitatis sancti Dionysii pro munere magno suscepimus, quod donum devotioni nostrae ac si coelitus allatum, adeo divina est gratia prosecuta, ut in eadem nocte decem et novem nominatissimae virtutes in aegrotorum sanatione variarum infirmitatum, ex notissimis et vicinitati nostrae personis contiguis, ad laudem et gloriam sui nominis, orationibus et meritis excellentissimi sui martyris, Christus Dominus sit operari dignatus.