monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10 > sectio 638 > 39 > sectio 10 > sectio 8 > csg456.62 > sectio 34 > sectio 5
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 0, 5
Sed aliae quaedam herbae ventosae sunt, ita quod de vento crescunt, et etiam siccae sunt et graves ves ad digestionem hominis, ac tristis naturae, ita quod hominem, qui eas manducat, tristem faciunt; sed sudori hominis comparantur vel assimilantur. Succus autem inutilium herbarum, quae comedi non possunt, venenosus, quia ipsae mortiferae sunt ad cibum hominis, et egestioni hominis comparantur.