monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Vita Disibodi, 2, 9
Socii autem eius, qui cum eo aderant, ne invicem aliquod gaudium haberent, singillatim habitacula sua, remotius ab eo construebant. Et sciendum est, quod radicibus herbarum aliquandiu inibi sustentabantur, cum alios cibos non haberent. Mons autem ille in circuitu cum adiacentibus sibi silvis, locis quoque perviis et inviis (non unius hominis, sed comprovincialium, tam minorum quam maiorum) plus quam milliare unum eo tempore erat. Unde accidit, quod cum homines eamdem silvam, seu pro captione ferarum, seu pro piscatione adiacentium fluminum, seu pro incidendis lignis, seu pro aliis necessitatibus suis interdum intrarent: beatum hunc virum, aut radices effodientem, aut alia sibi necessaria circumquaque colligentem, multoties viderent, et ita post aliquod tempus manifestatus est.