monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Vita Disibodi, 2, 5
Beatus autem Disibodus pro spe boni desiderii sui gaudens, quia illud per adiutorium Dei quandoque impleri sciebat, cum bonam famam, de populo in partibus Galliae citra Rhenum manentes, audisset, ita scilicet, quod populus ille quidem durus esset, sed tamen ecclesiasticam religionem devotus vivendo teneret, taedebat eum irrisionis illudentis populi, et vix exspectans, festine ad finem Rheni iter suum direxit: et inde divertens, ac per avia quaeque incedens, ad fluvium Glan pervenit, illoque transito, montem excelsum et nemorosum vidit, quem post decem annos peregrinationis suae ascendit, et ibi fessus residens et quiescens, ad comites suos (qui tres erant, quorum primus scilicet senior Gillilaldus, secundus Clemens, tertius Salustus vocabatur) qui cum eo de Hibernia venerant, Spiritu sancto tactus, dicebat: «Hic requies mea erit.