monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Vita Disibodi, 2, 4
Omnem quoque fabulosam famam vanae gloriae Spiritus sanctus illi abstraxit, quae in multis hominibus est, qui secundum voluntatem suam in simulatione orant et ieiunant, cum aliquid a Deo iniuste quaerunt, ubi, ut siquid eis, ut volunt, acciderit, quasi pro ostensione a Deo habent. Si qui tales sunt, velut stipula a vento dispergentur. Sed cum homo a vanitatibus se mortificat, in ipsis quasi somnum capit, et tunc superbia vanaque gloria, ac acquisitio honoris a populis, caeteraque vitia per virtutem Dei constringuntur, ne homo ille ab amore complexionis creatoris sui ullo modo per suggestiones eorum avertatur.