monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Vita Disibodi, 2, 3
Recordare itaque, quod ab infantia mea tibi servire studui, et quod propter amorem tuum, paupertatem et contemptum mundi semper dilexi. Tunc Deus propter viriditatem boni desiderii ipsius, preces has suscipiens, suavem consolationem quietis menti eius immisit, velut ros super gramen cadit, et etiam in visu noctis, quadam ostensione ipsi manifestavit, quod quandoque locus voto suo aptus ab eo esset inveniendus: nam huic beato viro Deus, ut caeteris dilectis fecit, qui eum tota dilectione desiderabant, cum ipsis ob magnam et bonam intentionem, qua fiducialiter in eum omni corde suo intendebant, praesens esse videndo, loquendo, et audiendo videbatur.