monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Vita Disibodi, 2, 1
Cumque Hiberniam exisset, multis regionibus peragratis , multisque locis diligenter perspectis, animae suae requiem quaerens in Alamanniam tandem venit, ubi quidem durum immitemque populum invenit, ib que fessus, gressum per aliquod tempus figens, cum eidem populo verba salutis et exempla sanctitatis daret, multi eum audientes, amabant, multi autem eum nec audire nec amare curabant. Cumque in eadem provincia moras faceret, secum deliberando, quo declinare posset, bonam et dulcem famam de religione beati Benedicti audivit, qui nuperrime migraverat , religionisque suae quamplurimos amatores reliquerat, et ita per admonitionem Spiritus sancti, desiderium suum nondum impletum esse cognovit, quo diu desideraverat, quod populo olim sibi commisso, aliquot verae perfectae religionis viros sibi consociaret: ob hanc namque causam, iterum de locis ad loca processit, nec in locis, nec moribus populorum quid animae suae placeret, inveniebat.