monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 218

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 218
Attamen mala opera quae homo in corpore suo per concupiscentiam carnis suae perpetravit, illa etiam in seipso corporaliter puniat, ut opus illud quod carni suae charum et dulce fuerat: per amaritudinem poenitentiae fideliter ab eo abstergatur; quoniam amaritudo poenitentiae, mortifera vulnera peccatorum cum adiutrice eleemosyna in hominibus sanare debet. Quomodo? Quia cum homo in castigatione se constringit, se quoque per eleemosynam dilatet. Quomodo? Quoniam eleemosyna misericordiam meam designat. Quomodo? Cum fidelis homo pauperibus cum substantia sua propter amorem meum subvenit, praecepta mea custodit, quia indigentibus misericordiam suam propter honorem nominis mei impendit, sicut et ego in puritate cordis sui me quaerentibus gratiam meam non subtraho.