monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 217

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 217
Sed qui poenitentiam peccatorum suorum perficere desiderat, eleemosynam sibi in adiutorium assumat. Quomodo? Quia cum corpus hominis per imbecillitatem suam in labore poenitentiae defecerit, eleemosyna illi in adiutorium accurrat. Et quoniam difficile est homini ut aspere et secundum quod iustum est poeniteat: ideo matrem sibi eleemosynam assumat, quatenus cum ea id perficiat quod corpori suo laboriosum est. Nam quemadmodum mater necessitati filii sui subvenire non cessat, quamvis ille iam educatus esse videatur: ita etiam eleemosyna teneritudini corporis in poenitentia hominis succurrit, quamvis idem homo in maceratione corporis sui poenitendo fortis appareat.