monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 216

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 216
Qui autem cum desperatione certaverit, et tandem eam ad nihilum deduxerit, hic se liberavit, quia fortis existens viriliter vicit. Sed qui remedium salutis suae per tumorem mentis suae non quaerit, huic succurrendum non est; quoniam, dum me invenire posset, me quaerere recusavit. Ergo dum homo tempus habet: seipsum non negligat, sed refugium purae confessionis quaerat, ut etiam Filius meus praecepit in Evangelio, dicens: Vade et ostende te sacerdoti, et offer munus tuum quod praecepit Moses in testimonium illis . Quid hoc? Tu qui in peccatis sordes cum te ab illis emundari desideras, vade bona intentione, et ostende illa pura confessione sacerdoti qui minister meus est, et offer devoto corde munus verae poenitentiae, quod ex voluntate Dei praesignavit ille, qui de multis inundationibus terrenae iniquitatis per divinam potentiam ablutus est, ut testificentur illi qui te prius in malis actibus viderant sorduisse, quod nunc in amaritudine poenitentiae ab eis velut in camino examinationis purgatus sis. Quapropter, o homo, si peccator facta sua in absconso cordis sui occultaret: quis tunc poenitentiae illius contra accusatorem testis existeret? Nullus. Unde homo peccata sua manifestet, quatenus poenitentiae suae testem habeat.