monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 54

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 54
Unde etiam mysterium hoc quod totum est Divinitatis, ipsi homini obscuratum est: ita quod illud invisibiliter percipiet, quia et idem Unigenitus meus nunc immortalis existens ultra non moritur. Quapropter et ego, o homo, carnem et sanguinem eius in oblatione panis et vini tibi trado; quatenus per illud quod visibile est illud quod invisibile est in vera fide percipias. Et idem sacramentum in vera certitudine per divinam potentiam suscipis: ita tamen quod tibi visibile non apparet, ut etiam in magna necessitate illud electis meis cum per hoc in magna afflictione positi essent, aliquando demonstratum est.