monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 50

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 50
Tu ergo audi, o homo, quia quandiu tibi subveniendum est, et quandiu tu aliis hominibus succurrere potes, tandiu passio Filii mei coram me in misericordia apparebit, et tandiu etiam caro et sanguis eius in altari consecrabitur ad percipiendum, credulis hominibus ad salvationem et ad purgationem criminum eorum.