monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 49

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 49
Quia quod in baptismo promisimus non adimplemus; quoniam praecepta tua transgressi sumus et innocentiam abiecimus, sicut et Adam in paradiso tibi non obedivit et vestem innocentiae corrupit. Sed tu qui pius es noli punire nos secundum nequitiam nostram, sed relaxa nobis transgressionem nostram secundum pietatem tuam; sicut et nos qui praevaricatores sumus, quamvis multam malitiam in nobis habeamus, tamen propter timorem et amorem Salvatoris nostri dimittimus ex corde nostro debitoribus nostris iniuriam illam, quam nobis intulerunt. Quomodo? Quoniam illos qui nos diligere deberent quia homines sumus, in multis nos conturbantes et per hoc te non amantes sed praecepta tua negligentes, non persequimur secundum malitiam illam quam in nos exercuerunt, sed iustum iudicium tuum inspicientes non vindicamus nos in eis quantum possumus; ita et tu, o Deus, nobis sis propitius: quoniam iustus et bonus es.