monumenta.ch > Lucanus > sectio 807 > sectio 17 > sectio 402 > sectio 549 > sectio 499 > sectio 9 > sectio 692 > sectio 513 > sectio 430 > csg456.6 > sectio 103 > sectio 431 > sectio 774 > sectio 40

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 40
Idem mysterium hominibus carnali sensu non cernentibus quasi aliquis pretiosissimum unguentum simplici pani involverit, et sapphirum vino imponet, et ego illud in tam dulcem saporem convertere ut in ore tuo, o homo, nec panem illum cum unguento nec vinum illud cum sapphiro discernere posses, sed tantum suavem saporem sentires; quoniam et Filius meus suavis et lenis est. Quidhoc? In unguento hoc intelligitur Filius meus ex Virgine natus qui pretiosissimo unguento unctus est. Quomodo? Quia sancta humanitate indutus est, quae tam pretiosum unguentum est, quod suavitate sua mortifera vulnera hominum ita perfundit, ut ultra in perditione Adae nec putrescant, nec feteant, cum se ad illum convertunt.