monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 154, 1
Ysena frigida est magis quam calida, et ubi aut de ulceribus, aut de vermibus putridae carnes in homine sunt, Ysenam in aqua coquat, et tunc lineum pannum supra putrida vulnera aut super putrida loca vermium pone, et de Ysena illa modice aqua expressa, eam modice calidam super lineum pannum illum quod super putridas carnes has posuisti depone; et postquam illa exsiccatur, iterum aliam coctam eodem modo superpone, et hoc tam diu fac, donec putredo illa auferatur.