monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 1, 4
Et iterum audivi eum dicentem mihi: O quam pulchri sunt oculi tui in divina narratione, dum ibi consurgit aurora in divino consilio. Et iterum respondi de interiori scientia visionis ipsius: Ego mihi appareo in sinu animi mei, ut cinis cinereae putredinis, et sicut pulvis instabilitatis, unde sedeo pavens in umbra sicut penna; sed ne deleas me de terra viventium ut peregrinam; quia in magno sudore laboro in hac visione, et quia etiam de vilitate mei stulti sensus qui meus est in carne, reputo me frequenter in minimum et in vilissimum locum, ita quod non sim digna vocari homo, quia valde timeo non audens tua mysteria narrare. O bone ac mitis Pater, doce me quae tua voluntas sit, quid debeam proferre.