monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 1, 3
Splendorem autem illum magnum qui eis abstractus est, vidi subito in earum exstinctione reverti ad ipsum sedentem in throno. Et audivi eum qui sedebat in throno mihi dicentem: Scribe quae vides et audis. Et respondi de interiori scientia eiusdem visionis: Rogo te, mi Domine, ut mihi des intellectum, quatenus possim enarrabiliter proferre haec mystica, et ne derelinquas me; sed confirma me in aurora tuae iustitiae, in qua manifestatus est Filius tuus, et da mihi quomodo possim et qualiter debeam proferre divinum consilium, quod in antiquo consilio ordinatum est; quomodo Filium tuum voluisti incarnari, ita ut homo sub tempore fieret, hoc volens ante omnem creaturam in simplicitate tua et in igne columbae scilicet Spiritus sancti, ut ipse Filius tuus, quasi splendida solis forma mirabiliter surgens, in incipiente capite virginitatis veraciter indueretur humanitate propter hominem sumpta hominis forma.