monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 1, 2
Et de ipso lucido sedente in throno protendebant magnus circulus aurei coloris ut aurora (cuius amplitudinem nullo modo comprehendere potui) gyrans ab oriente ad septentrionem, et ad occidentem atque ad meridiem, ita se reflectens ad orientem ad ipsum lucidum, nec ullum habens finem. Et circulus ille erat a terra tantae altitudinis, ut eam comprehendere non possem, ex se reddens splendorem valde terribilem, scilicet lapidei, calybei, igneique coloris undique secundum amplitudinem suam sursum in altitudinem coeli, et deorsum in profundum abyssi ita se extendentem, ut nullum finem eius videre sufficerem. Vidi etiam tunc de secreto sedentis in throno stellam magnam, plurimi splendoris ac decoris prodeuntem, et cum ea plurimam candentium scintillarum multitudinem, quae cum stella illa omnes eductae ad austrum, inspiciebant sedentem in throno quasi alienum, seque ab eo avertentes magis inhiabant ad aquilonem quam in eum inspicere vellent. Sed statim in ipsa aversione inspectionis suae, omnes exstinctae sunt, sic versae in carbonum nigredinem. Et ecce ventus turbinis ortus est ab ipsis, qui eas mox ab austro retro sedentem in throno proiecit ad aquilonem, praecipitans in abyssum, ita ut earum amplius nullam videre valerem.