monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 7, 17, 5
Filius enim Dei discipulis suis hominem in aqua regenerandum esse evangelizavit, alioquin in coelum non levaretur, nisi prius per aquam et Spiritum sanctum a peccatis mundaretur, quia cum homo seminatur ex patre in matrem missus, et ex ea generatus, in baptismo inspirationem Spiritus sancti recipit, et sic etiam particeps sanctitatis fit; infidelis autem a sanctitate proiicitur, et in poenalia loca mittitur.