monumenta.ch > Lucanus > sectio 295 > sectio 660 > sectio 812 > sectio 600 > sectio 1049 > sectio 18 > sectio 1
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 61, 1
Hoppho calidus et aridus est, et modicam humiditatem habet, atque ad utilitatem hominis non multum utilis est, quia melancoliam in homine crescere facit, et mentem hominis tristem parat, et viscera eius gravat. Sed tamen in amaritudine sua quasdam putredines de potibus prohibet, ad quos additur, ita quod tanto diutius durare possunt.