monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, 126, 2
Certus enim sum quia Deus noster refugium et virtus, vestram pro me libenter dignabitur exaudire deprecationem, ut pro sua pietate blasphemiae spiritu per quem nimis infelix anima mea circumvallatur longius fugato, mihique propter vos iustificato non in aeternum det fluctuationem. Sed et haec a largiflua vestra bonitate deposco, ut per praesentium litterarum portitorem vestrae sanctitatis litteras parvitati meae rescribatis. Vestris sanctimonialibus monasticae religionis servatricibus tot de me dicite salutationes et orationes quot sunt in domo Domini aeternae mansiones. Valete.